Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 14 Cic. Luc. 16 () >>Cic. Luc. 18

15Quod [Note] si

-- --

illi tum in novis rebus quasi modo nascentes haesitaverunt, nihilne tot saeculis summis ingeniis maxumis studiis explicatum putamus? nonne cum iam philosophorum disciplinae gravissimae constitissent tum exortus [Note] est <ut> [Note] in optuma re publica Tib. [Note] Gracchus qui otium perturbaret sic Arcesilas qui constitutam philosophiam everteret et in eorum auctoritate delitisceret qui negavissent quicquam sciri aut percipi posse. Quorum e numero tollendusest et Plato et Socrates, alter quia reliquit perfectissimam disciplinam, Peripateticos et Academicos nominibus differentes re congruentes, a quibus Stoici ipsi verbis magis quam sententiis dissenserunt, — Socrates autem de se ipse detrahens in disputatione plus tribuebat is quos volebat refellere; ita cum aliud diceret atque sentiret, libenter uti solitus est [Note] ea dissimulatione quam Graeci εἰρωνείαν vocant; quam ait etiam in Africano fuisse Fannius, [Note] idque propterea vitiosum in illo non putandum quod idem fuerit in Socrate.

ch. 6

16Sed [Note] fuerint illa vetera si voltis incognita: nihilne est igitur actum, quod investigata sunt, postea quam Arcesilas Zenoni ut putatur obtrectans nihil novi reperienti sed emendanti superiores inmutatione verborum, dum huius definitiones labefactare volt, conatus est clarissimis rebus tenebras obducere. cuius primo non admodum probata ratio (quamquam floruit cum acumine ingeni tum admirabili quodam lepore dicendi) proxime a Lacyde solo retenta est, post autem confecta [Note] a Carneade. qui est quartus ab Arcesila; audivit enim Hegesinum, qui Euandrum audierat Lacydi discipulum, cum Arcesilae Lacydes fuisset. sed

-- --

ipse Carneades diu tenuit, nam nonaginta vixit annos, et qui ilium audierant admodum floruerunt. e quibus industriae plurimum in Clitomacho fuit (declarat multitudo librorum), ingenii non minus in Hagnone, [Note] in Charmada eloquentiae, in Melanthio Rhodio suavitatis; bene autem nosse Carneaden Stratoniceus Metrodorus putabatur.



Cicero, Lucullus (XML Header) [genre: prose; philosophy] [word count] [lemma count] [Cic. Luc.].
<<Cic. Luc. 14 Cic. Luc. 16 () >>Cic. Luc. 18

Powered by PhiloLogic